Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 14

Videbitis,o apostoli, multitudinem viventium ad fidem.Et gaudebit cor vestrumde salute illorum,et ossa vestra,virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonae voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus.Et ossa vestra.In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in praesenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima praemia recipiatis.Cognoscetur.In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur
(* Traductions européennes)